utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320107

Charter Number: 03320107
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1249 - 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus dei gratia Dunelm episcopus eternam in domino salutem Sciatis nos concessisse dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse Roberto filio Symonis de Peckside viginti acras terre cum pertinentiis in Stanhope quas ipse prius tenuit de scaccario nostro Dunelm sine carta tenendas et habendas sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris libere quiete reddendo inde annuatim pro qualibet acra quatuor denarios ad scaccarium nostrum Dunelm ad quatuor anni terminos in episcopatu nostro constitutos pro omni seculari servitio demanda et exactione Nos vero et successores nostri predictas viginti acras cum pertinentiis predicto Roberto et heredibus suis pro predicto servitio contra omnes homines warantizabimus Hiis testibus dominis Roberto filio Meldridi Iohanne Haunsard Marmeduco filio Galfridi Eudone de Punchardon Ricardo de Ieland Roberto filio Ade Henrico Spring militibus Ada de Bradell Willelmo de Levgthorp Iohanne de Bradell Willelmo Pollard Thoma serviente de Wolsingham Willelmo de Hudleston clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter