utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320113

Charter Number: 03320113
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1249 - 1252
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino Noveritis nos dei intuitu in augmentum hospitalitatis prioratus de Tynemw dedisse et concessisse et hac carta nostra confirmasse priori et conventui de Tynemw ecclesiam de Hortona cum pertinentiis in usus proprios habendam et tenendam ita quod quam cito vacaverit per cessionem vel decessum magistri Rogeri de Cantilupo nunc eiusdem ecclesie rectoris libere et propria auctoritate possint ingredi possessionem dicte ecclesie et eam retinere ac de ipsa ecclesia tamquam eiusdem rectores ordinare salva vicaria perpetua decem marcarum auctoritate nostra de consensu nostro ac prioris et conventus de Tynemw per viros ydoneos ex utraque parte electos taxata in eadem scilicet in totali alteragio extimato ad sexdecim marcas et in decimis garbarum de Hervord versus orientem taxatis ad duas marcas et dimidiam et in decimis garbarum versus occidentem taxatis ad vi marcas et in decimis garbarum de Stikelow taxatis ad iiii marcas et dimidiam et in una marca argenti annua de camera dictorum prioris et conventus de Tynemw vicario qui pro tempore fuerit in festo nativitatis beate Marie in perpetuum solvenda salvo etiam vicario in dicta vicaria instituendo et successoribus suis messuagio quod fuit magistri R de Cantilupo olim eiusdem ecclesie rectoris cum edificiis suis salva etiam nobis et successoribus nostris de voluntate et assensu domini Iohannis abbatis sancti Albani Ricardi prioris et conventus de Tynemw mere et absolute dicte vicarie collatione in perpetuum dictorum abbatis et prioris et conventus consensu et assensu penitus requisitis ita tamen quod per hanc concessionem et donationem nostram ac dicte vicarie assignationem nullum generetur preiudicium ecclesie de Wdehorn quantum ad perceptionem mortuariorum que vicarius ecclesie de Wdehorn in parochia de Horton ante confectionem presentis instrumenti percipere consuevit salvis etiam nobis et successoribus nostris pontificali auctoritate et ecclesie Dunelm dignitate Vicarius vero in predicta vicaria instituendus et eius successores omnia onera ordinaria debita et consueta sustinebunt ac de cura animarum tanquam vicariam intendebunt In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Teste []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter