utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320115

Charter Number: 03320115
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1249 - 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentem cartam visuris vel audituris Walterus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino Sciatis nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse pro nobis et successoribus nostris Willelmo filio Utredi de Etton totam terram cum duobus toftis et omnibus aliis ad eandem spectantibus quam idem Willelmus aliquando de nobis ad voluntatem nostram tenuit in Etton scilicet quinque bovatas terre et dimidiam et octo acras Quare volumus et concedimus quod dictus Willelmus et heredes sui dictam terram cum dictis toftis et omnibus aliis pertinentiis habeant et teneant de nobis et successoribus nostris libere quiete pacifice et integre reddendo inde annuatim ad scaccarium nostrum triginta solidos ad quatuor terminos in episcopatu nostro constitutos et iuvando ad caragium unius dolei vini per annum quod quidem caragium homines nostri de Etton nobis et successoribus nostris debent vel reddendo singulis annis quatuor denarios ad subventionem dicti caragii iuvando etiam ad reparationem et emendationem stagni et domus molendini nostri de Etton cum dictis hominibus nostris quando necesse fuerit vel reddendo ad subventionem reparationis eorundem duos denarios dando etiam nobis et successoribus nostris quatuor solidos pro communi auxilio cum illud per nos vel successores nostros in episcopatu nostro capi continget et molendo ad molendinum nostrum pro xvi vase si possint ibi molere sui autem molant ubi poterunt quieti a nobis et successoribus nostris de multura reddendo insuper nobis et successoribus nostris singulis annis pro quolibet porco suo unum denarium nomine pannagii quando eos habuerit in foresta nostra tempore pastus scilicet inter festum sancti Michaelis et festum sancti Martini Quod si eos inter eadem festa extra forestam nostram habuerit quieti sint de pannagio sectando etiam curiam nostram Dunelm ad tria capitalia placita per annum pro omni servitio et demanda ad nos et successores nostros pertinentibus Et ad huius rei memoriam et evidentiam et securitatem maiorem presens scriptum sigilli nostri appensione fecimus roborari Hiis testibus domino Willelmo de Middilton senescallo nostro domino Marmeduco filio Galfridi domino Iordano de Dalden domino Willelmo Basset domino Ricardo de Yeland domino Philippo de Sancta Elena domino Willelmo de Bloceley Waltero de Seleby Ada de Bradeley Laurentio de Pontop et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter