utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320117

Charter Number: 03320117
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1273
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus miseratione divina Dunelm episcopus salutem in domino sempiternam Noveritis nos dedisse concessisse et presenti carta nostra confirmasse dilecto valletto nostro Andrei Nuncio unum toftum cum crofto et viginti tres acras terre arabilis et quatuor acras prati cum pertinentiis suis in Crayck quod quidem toftum cum crofto terram et pratum Petrus filius Gilberti quondam tenuit in eadem villa habenda et tenenda eidem Andre et heredibus suis de corpore suo procreatis de nobis et successoribus nostris libere quiete bene et in pace inperpetuum reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris unam libram cimini sicut predictus Petrus reddere consuevit pro omni alio servitio consuetudine exactione et demanda Et ut hec nostra donatio concessio et presentis carte confirmatio rata est et stabilis presenti scripto nostrum fecimus apponi sigillum Hiis testibus dominis Galfrido Russ tunc senescallo Dun Rogero Bernard Ricardo de Yeland Rogero de Applingd Iohanne de Farenacr militibus Laurencio de Lan et Thoma de Bonevill Waltero Lovecock et aliis Dat Hoved tertiodecimo die Martii pontificatus nostri anno tertiodecimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter