utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320139

Charter Number: 03320139
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1269
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus dei gratia episcopus Dunelm salutem in domino sempiternam Noveritis nos dedisse concessisse et presenti carta nostra confirmasse dilecto et fideli nostro Willelmo de Feuges pro homagio et servitio suo sexties viginti acras terre de vasto nostro extra boscum nostrum de Crucham in partem occidentem terre dicti Willelmi que vocatur Presthill et sic per metas et divisas versus austrum habendas et tenendas dicto Willelmo et heredibus suis de nobis et successoribus nostris bene et in pace libere et quiete inperpetuum reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris decem solidos argenti ad quatuor terminos anni in episcopatu constitutos pro omni servitio consuetudine exactione et demanda Ita tamen quod tempore warenti homines de visneto illo habeant communam suam in eodem wareto sine contradictione dicti Willelmi vel heredum suorum Et ut hec nostra donatio concessio et carte nostre confirmatio rata et stabilis permaneat inperpetuum presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Hiis testibus dominis Galfrido Russell tunc senescallo Dunel Rogero Bernard Ricardo de Yeland Rogero de Applingden militibus Alexandro de Bedik Willelmo de Yolton Iohanne de Merleye Roberto de Ravenswrth et aliis Dat apud Hoved die Martis proxima post festum nativitatis beate Marie virginis anno domini MCCLXIX pontificatus nostri anno nono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter