utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320160

Charter Number: 03320160
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1266
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Excellentissimo domino suo domino H dei gratia regi Angl illustri R miseratione divina ecclesie Dunelm minister humilis salutem in eo per quem reges regnant et regna subsistunt Nuper inter suppriorem et conventum de Bretton ex parte una et priorem et conventum de Ponte Fracto et Adam de Norhampton monachum pro priore de Bretton se gerentem super variis questionibus articulis ex altera coram summo pontifice questione suborta tandem memorati subprior et conventus de Bretton pro se optinuerunt sentenciam diffinitivam et ipsius executioni venerabili in Cristo [] et nobis sub alternate demandari inter cetera continentem quod dictum Adam et ceteros monachos de Ponte Fracto apud Bretton existentes amovere debeamus monachosque de Bretton qui per predictos priorem et conventum Ponte fracto a monasterio de Bretton exeunti sunt violenter pristine debeamus restituere libertati Cum itaque propter vim laicam quam prior et conventus de Pontefracto et Adam sepestati in monasterio de Bretton optinent mandatum apostolicum adimplere ut tenemur et exequi non valemus excellenciam vestram supplicitur exoramus quatinus ad honorem dei et ob reverenciam summi pontificis cuius vices gerimus in hac parte iubere velitis ut per vicecomitem Ebor vis layca removeatur antedicta Dat apud Middilham xiii kal Iulii anno domini MCCLX sexto pontificatusque nostri anno sexto Valeat excellencia vestra per tempora longiora
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter