utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320178

Charter Number: 03320178
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1264
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus presentes litteras visuris vel audituris Robertus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino sempiternam Cum dilectus in Cristo filius dominus Iohannes de Plesseto proposito salubri ac pia devotione pro salute anime sue antecessorum suorum et successorum ac ceterorum fidelium defunctorum terras possessiones et alia quedam bona ad sustentationem unius capellani in capellis de Scottona et Plesset perpetuo celebraturi in puram et perpetuam elemosinam duxerit conferenda prout in carta eiusdem domini Iohannis super hoc confecta cui etiam nostrum signum duximus apponendum plenius continetur nos quantum in nobis est collationes antedictas pro nobis nostrisque successoribus ratas et firmas habentes illas pontificali auctoritate confirmamus volentes statuentes et concedentes ut in capellis antedictis divina licite valeant perpetuis temporibus celebrari In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum apponi fecimus Hiis testibus magistris R de Sancta Agatha R de Herteburn archidiaconis Dunelm et Northumbr Willelmo de Merw tunc officiali nostro Alexandro de Alverton Rogero de Seytona dominis R de Sarheburg Iohanne de Plumtona et aliis Dat apud Wulsingham vii id Octobris anno domini MCCLX quarto et pontificatus nostri anno quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter