utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320179

Charter Number: 03320179
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1263
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino Sciatis nos divine pietatis intuitu dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Ade Ragges unum toftum et curtilagium cum pertinentiis suis in villa de Northeschireburn habendum et tenendum eidem Ade et heredibus suis de nobis et successoribus nostris in perpetuum libere quiete et pacifice cum libertatibus et communibus aisiamentis ad toftum illud pertinentibus infra predictam villam et extra reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris ad scaccarium nostrum Dunelm unum denarium ad festum sancti Cuthberti in Septembre pro omni alio servitio secta curie consuetudine et exactione In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Dat apud Midelham xviii die Februarii pontificatus nostri anno tertio Hiis testibus Marmeduco filio Galfridi Ricardo le Chaunceler tunc senescallo Dunelm Thoma de Herington Marmeduco Basset Roberto de Hessewell Waltero de Ludewurth Willelmo de Audry Iohanne Punchard et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter