utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320182

Charter Number: 03320182
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1261 - 1273
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Robertus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino sempiternam Cum super ecclesia de Esington nostre diocesis inter discretos viros magistrum R de Sancta Agatha archidiaconum Dunelm qui ex collatione felicis recordationis Walteri quondam predecessoris nostri eandem possedit et possidet archidiaconatui memorato unitam et dominum Walterum de Herton petentem eandem ex presentatione venerabilis patris Nicholai quondam episcopi coram diversis iudicibus materia questionis suborta fuisset tandem dictus magister R personaliter idem vero Walterus per magistrum Galfridum de Redenal procuratorem suum specialem potestatem habentem submittendi de nomine domini sui ordinationi nostre totaliter in hac parte ordinationi nostre se submiserunt prout in instrumentis exinde confectis et inferius annotatis plenius continetur quorum instrumentorum tenor talis est [] Omnibus presentes litteras visuris vel audituris magister Galfridus de Redenhal procurator domini Walteri de Heton rectoris ecclesie de Segefeud salutem in domino sempiternam Cum super ecclesia de Esington Dunelm diocesis inter magistrum Robertum de Sancta Agatha archidiaconum Dunelm et dictum dominum Walterum coram diversis iudicibus materia questionis mota fuisset tandem ego Galfridus ex forma mee procurationis cuius tenor talis est []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter