utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320187

Charter Number: 03320187
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1261 - 1268
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentem cartam visuris vel audituris Robertus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino Sciatis nos inspexisse cartam bone memorie Walteri episcopi predecessoris nostri in hec verba [] Nos vero predictam remissionem quietum clamationem et manumissionem ratam et gratam optinentes illam prefato Willelmo et heredibus suis illesam concedimus et presenti carta nostra confirmavimus Quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et successoribus nostris quod predictus Willelmus et heredes sui plena et perfecta libertate gaudeant et ad omnes actus et honores qui ad liberos et ingenuos sive ratione manumissionis aut plene et perfecte libertatis pertinere poterunt absque omni occasione et difficultate pleno iure admittantur In cuius rei testimonium presenti carte sigillum nostrum apposuimus Testibus domino Ricardo le Chaunceler senescallo nostro domino Thoma de Herington domino Rogero de Epplingden domino Ada de Fulthorp Roberto de Brunynghill constabulario nostro Dunelm Alexandro de Bydyk vicecomito nostro Willelmo de Ryton Roberto de Medomesley Thoma de Pontorp et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter