utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320188

Charter Number: 03320188
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1261 - 1268
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Robertus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino sempiternam Noveritis nos cartam bone memorie Walteri episcopi predecessoris nostri inspeximus in hac forma [] Nos autem predictam donationem ratam habentes et gratam eandem predicto Willelmo filio Utredi et heredibus suis pro nobis et successoribus nostris concedimus et presenti carta nostra confirmavimus Quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et successoribus nostris quod prefatus Willelmus et heredes sui predictam terram cum dictis toftis et omnibus aliis pertinentiis habeant et teneant de nobis et successoribus nostris pro prenominato servitio libere et quiete bene et in pace imperpetuum In cuius rei testimonium presentem cartam sigilli nostri munimine roboravimus Testibus domino Ricardo le Chaunceler senescallo nostro domino Thoma de Heryngton domino Rogero de Eplingden domino Ada de Fulthorp Roberto de Brunyghill constabulario nostro Dunelm Iohanne de Bydik vicecomito nostro Iohanne de Merley Willelmo de Yolton Iohanne de Holynoeth Ranulfo de Medomesley Thoma de Pontop et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter