utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320191

Charter Number: 03320191
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1261 - 1283
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptura pervenerit Robertus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino Noveritis nos divine miseratione intuitu dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse deo et ecclesie sancti Egidii de Kypier magistro et fratribus ibidem deo servientibus et servituris totum tenementum nostrum cum suis pertinentiis que habuimus in villa de Crawcrok quod quidem tenementum habuimus de dono Thome de Holynside et Isolde uxoris eius cum molendino et tota secta eiusdem ville sicut nos liberius tenuimus Et redditum Daniel et Iohannis Loty cum terra sua et cum tota sequela sua Et terram quam Adam de Rytone quondam tenuit et quendam boscum qui vocatur le Frith cum toto alio bosco ad dominicum pertinente et totum Altunside a molendino descendendo usque le Frith et omnes operationes eiusdem ville cum piscaria aque de Tyne una cum tofto tenemento et suis pertinentiis quod habuimus de dono Laurentii de Lyntz in eadem villa de Crawcrok Dedimus etiam deo et dictis ecclesie sancti Egidii magistro et fratribus ibidem deo servientibus totam villam de Ivestan cum suis pertinentiis quam quidem villam habuimus de dono Iacobi Birun sicut plenius testatur in cartis dictorum Thome Isolde Laurentii et Iacobi habenda et tenenda dicte ecclesie sancti Egidii magistro et fratribus ibidem servientibus deo et servituris bene et in pace libere et quiete in liberam et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis ad dicta tenementa et villam spectantibus faciendo tamen pro predictis tenementis de Crawcroke et dicta villa de Inestane et suis pertinentiis nobis et successoribus nostris episcopis Dunelm servitium debitum et consuetum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter