utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320193

Charter Number: 03320193
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1261 - 1283
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus episcopus Dun [] salutem Cum quidam ballivi nostri nuper grangiam de Chepp pertinentem ad abbatem et monasterium Novi Monasterii seisivissent credentes huius seisinam ad nos post decessum abbatis dicti monasterii pertinere nos tam per cartam bone memorie H predecessoris nostri nobis exhibitam quam etiam per inquisitionem quam per fideles nostros super hoc fieri fecimus intelleximus evidenter quod nulla seisina in dicta grangia post decessum vel amotionem abbatum dicti monasterii nobis debetur propter quod dictam seisinam quatenus de facto processit fecimus revocari Et ne per huius seisinam dicto monasterio fiat preiudicium in futurum volumus et concedimus pro nobis et successoribus nostris quod dicta grangia ab huius seisina inperpetuum libera maneat et quieta inhibentes omnibus ballivis nostris presentibus et futuris ne ipsi post decessum vel amotionem abbatis dicti monasterii seisinam capiant in dicta grangia vel capi permittant quod si fecerint eam ex nunc decernimus non tenere In cuius rei
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter