utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320215

Charter Number: 03320215
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1278
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Robertus permissione divina episcopus Dunelmens salutem in auctore salutis Litteras bone memorie domini Walteri quondam Dunelm episcopi non concellatas non abolitas nec in aliquo sui parte viciatas super concessione et appropriatione ecclesie de Brankeston religiosis viris [] priori et conventui Dunelmens facta inspeximus in hec verba [] Nos vero dictas concessionem et appropriationem necnon et corporalem possessionem dicte ecclesie quam auctoritate huius concessionis et appropriationis canonice sunt adepti pro nobis et successoribus nostris ratas habentes et firmas eas tenore presentium confirmamus defectus si qui fuerint quantum in nobis est pontificali auctoritate suplentes auctoritate et dignitate ecclesie Dunelm et nostra in omnibus semper salvis Et ut hec firma it inconcussa imperpetuum perseveret presentem confirmationem nostram sigilli nostri impressione fecimus communiri Dat apud Aukland xiiii kal Iulii anno domini MCCLXX octavo et pontificatus nostri quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter