utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320216

Charter Number: 03320216
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1278
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia episcopus Dunelmens omnibus abbatibus prioribus hominibus et aliis fidelibus suis per episcopatum Dunelmens constitutis salutem gratiam et benedictionem Sciatis nos concessisse et hac presenti carta confirmasse domino R priori et conventui Dunelm et eorum successoribus quod ipsi et successores sui habeant liberam warennam in omnibus terris suis et pasturis de Billingham et Billinghamschyr et in omnibus terris et boscis moris et pasturis pertinentibus ad manerium de Veteri Elvet assignatis hostillarie Dunelm ex utraque parte aque de Were excepto tantummodo bosco qui se extendet de Schynclyve ex parte australi super Were usque Trollesdon dum tamen terre ille pasture vel bosci non fuerint infra metas foreste nostre ita quod nullus intret terras illas pasturas vel boscos ad fugandum in eis vel ad aliquod capiendum quod ad warennam pertineat sine licentia et voluntate dictorum prioris et conventus vel successorum nostrorum super forisfacturam nostram decem librarum Quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et successoribus nostris quod predicti prior et conventus et eorum successores in perpetuum habeant liberam warennam in omnibus terris pasturis et boscis predictis excepto bosco qui se extendit usque Trollesden ut predictum est dum tamen terre ille pasture vel bosci non fuerint infra metas foreste nostre ita quod nullus intret terras illas pasturas vel boscos ad fugandum in eis vel ad aliquod capiendum quod ad warennam pertineat sine licentia et voluntate dictorum [] prioris et conventus vel successorum nostrorum super forisfacturam nostram decem librarum sicut predictum est In cuius rei testimonium presentem cartam sigilli nostri appositione fecimus communiri Dat apud Derlington quinto non Octobris anno domino MCC septuagesimo octavo Hiis testibus dominis Wyschardo de Charrun tunc senescallo Dunelm Iohanne filio Marmeduci Rogero de Lumeley Willelmo de Laton militibus magistris Alano de Esingwald Roberto Avenel Petro de Thoresby Thoma de Levesham et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter