Charter Document - 03320251
Charter Number: 03320251
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1280
Date Type: Internal, Episcopal
View Map
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1280
Date Type: Internal, Episcopal
View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis R permissione divina episcopus Dunelm salutem in domino Noveritis quod ecclesia de Emeldon nostre diocesis vacante per resignationem Loudowici de Salend quondam rectoris eiusdem nobilis vir dominus Edmundus filius inclite recordationis domini H regis Angl qui dicte ecclesie redebatur esse patronus nobis ad eandem magistrum Adam de Fileby presentavit cui facta inquisitione in pleno loci capitulo ut moris est nomine se dicte presentationi opponente custodiam ecclesie commisimus antedicte Tandem custos domus scolarium de Merton scolares et fratres eiusdem domus tanquam dicte ecclesie patroni magistrum Robertum de Fileby presbiterum ad dictam ecclesiam nobis per suas litteras presentarunt Facta igitur inquisitione super huius presentationem in pleno loci capitulo quia tam per dictam inquisitionem quam per cartam prefati domini Edmundi super iure patronatus eiusdem ecclesie de Emildon eisdem custodi scolaribus et fratribus concessa et etiam per revocationem presentationis de sepenominato magistro Ada de Fileby facte nobis constitit evidenter quod dicti custos et scolares et fratres debent tamquam veri patroni ad predictam ecclesiam nunc et in posterum presentare quod et procurator dicti magistri Ade in dicta causa legitime constitutus coram nobis in iudicio fatebatur Admissa nichilominus ex habundanti resignatione dicti magistri A de Fileby super iure si quod sibi competit vel competiit in dicta custodia sibi commissa quam ex nunc penitus revocamus predicto magistro Roberto ad presentationem dictorum custodis scolarium et fratrum memoratam ecclesiam de Emildon ut bene merito certa de causa usque ad sex menses commendavimus de gratia speciali Dat apud Fenwik v kal Aprilis pontificatus nostri anno sexto