utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320257

Charter Number: 03320257
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1276
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Robertus permissione divina episcopus Dunelm salutem in domino Noveritis quod nos cartam Willelmi de Scremeriston et Elyzabeth uxoris sue non abolitam non cancellatam nec in aliqua parte viciatam inspeximus in hec verba [] Nos vero et heredes nostri totam predictam terram cum omnibus pertinenciis suis libertatibus et asiamentis suprascriptis ut predictum est predicto domino Henrico et heredibus suis vel suis assignatis quibuscumque contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus in perpetuum Preterea si contingat quod dictus dominus Henricus et heredes sui vel quicumque sui assignati dictam terram de Remington vel aliquam eius partem pro defectu warantie nostre vel heredum nostrorum iudicialiter amiserintur [] heredes nostri tantum terram pro terra et partem pro parte eiusdem valoris in villa de Scremeriston de terra nostra in loco congruo et competenti per visum bonorum virorum et legalium eiusdem perficiemus et restaurabimus Et ad omnia premissa et singula firmiter et fideliter observanda et adimplenda nos Willelmus et Elizabeth pro nobis et heredibus nostris predicto domino Henrico et heredibus suis vel suis assignatis quibuscumque totum tenementum nostrum in predicta villa de Scremeriston sine aliquo retinemento traximus in plegiagium Quam quidem donacionem et concessionem quantum in nobis est ratam habentes et firmam pro nobis et successoribus nostris tenore presentium confirmamus In cuius rei testimonium presentes litteras sigilli nostri appositione fecimus communiri Dat apud Norham vii kal Iunii anno domini MCCLXX sexto et pontificatus nostri secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter