utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03321110

Charter Number: 03321110
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1257
Date Type: Internal, Episcopal, Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Walterus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino sempiternam Meminimus nos dedisse concessisse ac contulisse ecclesiam de Esington vacantem et ad nostram collationem spectantem dilecto in Cristo filio magistro Roberto de Sancta Agatha archidiacono Dunelm intuitu karitatis quam duximus propter exiles proventus eiusdem archidiaconatus eidem archidiaconatu tenendam et perpetuis temporibus uniendam sicut in instrumento super hoc confecto plenius continetur sigilli nostri munimine roborato et eundem archidiaconum pleno iure instituisse canonice in Sed quia venerabilis frater noster Nicholaus quondam Dunelm episcopus vacationis occasione ex quadam provisione sibi facta auctoritate papali ad dictam ecclesiam ea ratione ut asseruit quendam clericum postmodum presentavit quantum in ipso []ens quo ad ius patronatus ipsam ecclesiam facere litigiosam Cum igitur idem N nulla mota questione et maxime non ter contra nos super iure patronatus et re integra viam universe carnis ingressus sit toto iure si quod habuit vere vel presumptive in nos qui eidem in dicto episcopatu successisse dinoscimur discedente dictas donationem concessionem collationem institutionem et unionem factas de eadem ecclesia pleno iure tenore presentium ratificamus innovamus et ex habundanti eidem archidiacono dictam ecclesiam damus concedimus et conferimus in forma priori et in eadem instituimus iuxta formam in instrumento super hoc confecto contentam dicto archidiacono propter eiusdem exiles proventus perpetuis temporibus uniendo Et ut nostra donatio concessio collatio institutio et unio perpetuam habeant firmitatem presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Dat apud Stoketon die dominica proxima post festum sancti Michaelis archangeli pontificatus nostri anno octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter