utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03328182

Charter Number: 03328182
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Submission
Date: 1261 - 1273
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Venerabili in Cristo patri domino R dei gratia Dunelm episcopus suus merito devotus Walterus de Herton rector ecclesie de Segefeud salutem et cum omni honore et obedientia reverentiam In omnibus causis seu negotiis in iudicio vel extra tractandis seu expediendis qualitercumque motis seu movendis super ecclesia de Esington vestre diocesis inter me ex una parte et magistrum Robertum de Sancta Agatha archidiaconum Dunelm ex altera dilectos michi in Cristo magistrum Galfridum de Redenhal Willelmum de Sadbergh Iohannem de Stonehope procuratores meos sub alternatione constituo facio et ordino dans eisdem omnibus duobus et uni quos vel quem adesse contigerit specialem potestatem componendi transigendi ordinationi vestre nomine meo se submittendi et vestram ordinationem quamcumque circa predictam ecclesiam et in causis predictis seu negotiis suscipiendi et acceptandi in animam meam iurandi quamcumque securitatem prestandi que ad observationem ordinationis vestre fuerit neccesaria renuntiationes quascumque ex parte mea interponendi que generaliter aut specialiter videbuntur expedire seu quas interponere possim in propria persona possessionem quamcumque nomine meo recipiendi et omnia faciendi que per me possent fieri aut per procuratorem quantumcumque specialiter constitutum expediri []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter