utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03329047

Charter Number: 03329047
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1260
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Willelmus filius Radulphi Bek de Preston salutem in domino Sciatis me dedisse concessisse et presenti carta confirmasse domino Iohanni Gilet de Eggesclive pro servitio suo et pro triginta marcis argenti quas michi dedit in pecunia bene numerata de quibus me plene et integre protestor esse pacatum tres bovatas et sexdecim acras terre pro quarta bovata terre cum pertinentiis in villa de Preston cum quatuor toftis et croftis in eadem videlicet tres bovatas terre que iacent propinquius terre Ade de Preston in eodem campo et illas decem acras terre cum uno tofto quas Alexander Tubbay prius tenuit et unam acram terre super Burnside et dimidiam acram terre super Estercoteflat in campo boriali et dimidiam acram terre iuxta Fertebetsyde in eadem parte campi et unam acram terre super Fertebetsyde in eodem campo et ad Northcroukelandes tres rodas terre in Blakelawfeld et apud Heppethorn tres rodas terre in campo eodem et apud Butterthorn in campo australi dimidiam acram et tres rodas terre que se extendunt versus Suthmore in eodem campo et super Coppelawesyde unam rodam terre in eodem campo cum medietate prati totius pertinente ad unam carucatam in eadem villa scilicet dimidia acra prati in Scardales et una roda prati in Knottedales et cum illo tofto et crofto que Emma Bek quondam tenuit et cum duobus toftis et croftis iacentibus inter terram Ade filii Ade de Preston versus boream et toftum quod fuit Isolde relicte Willelmi filii Uttyng habendas et tenendas dicto domino Iohanni heredibus vel suis assignatis seu cuicumque vel quibuscumque assignare dare vel legare voluerit de me et heredibus meis ad perpetuam feodi firmam et liberam quiete integre libere solute pacifice et honorifice cum omnibus libertatibus utilitatibus et aysiamentis et omnibus aliis pertinentiis suis tam infra villam quam extra sine aliquo retinemento reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum denarium ad Natale domini pro omni alio servitio forinseco et intrinseco consuetudine auxilio exactione et demanda seculari Volo etiam et concedo pro me et heredibus meis quod omnes consuetudines servitia et secta tam curie quam molendinorum que de predicta terra aliquo tempore facere consuevi vel per dominum feodi exigi poterunt de aliis terris meis que in manu mea die confectionis huius carte remanserunt quemcumque eas tenere contigerit in omnibus et per omnia acquietentur et plenarie defendantur Et ego Willelmus et heredes mei predictas quatuor bovatas et unam acram terre cum toto prato et quatuor toftis et croftis prenominatis cum omnibus eorundem pertinentiis utilitatibus et aysiamentis prout plenius predictum est predicto domino Iohanni heredibus vel suis assignatis vel quibuscumque vel cuicumque assignare dare vel legare voluerint contra omnes homines warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum pro predicto servitio tantum In cuius rei testimonium presentem cartam sigilli nostri appositione roboratam prefato Iohanni tradidi in warantum Hiis testibus Ada filio Ade de Preston Hugone Poer de eadem Hugone cum naso de eadem Henrico de Miderig clerico Iohanne filio Alicie de Stoketon Ada de Rufford Willelmo de Dunsis clerico Elya de Aldeacres Thoma de Middelham tunc ballivo de Stoketon Hugone de Fressnay Iohanne de Hythegraynes Benedicto de Whitlawe clerico Ricardo de Kaler Roberto de Langeleye Waltero coco Hugone Burdon Willelmo de Eggescl clerico et multis aliis Dat apud Stoketon die lune in crastino sancti Petri in Cathedra anno gratie millesimo cc quinquagesimo nono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter