utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03329069

Charter Number: 03329069
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1204
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Iohannes dei gratia rex Angl dominus Hybern Dux Norm et Aquit comes And archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus baillivis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et confirmasse in puram et perpetuam elemosinam deo et beato Cuthberto et priori et monachis ibidem deo servientibus omnes terras et decimas et ecclesias et tenuras ad prioratum Dunelm pertinentes videlicet terras quas habent in Dunelm et ultra pontem cum gardino Elvet cum ecclesia eiusdem ville et Sineclive Steindrope et Steindropesire cum ecclesia et omnibus ad hec pertinentibus Burdonam et Blecheston Billingeham cum ecclesia eiusdem ville et omnibus eis adiacentibus Cupum cum tota terra sua de Wulneston Berneston Schiringeham Kectune et Acle et ecclesiam eiusdem ville Wudum cum omnibus pertinentiis eorum ferie ecclesiam sancti Iohannis cum villa sua Merington et aliam Merington cum pertinentiis earum ecclesiam de Middelham cum capellis et terris adiacentibus Trellesden Pitingdon cum ecclesia eiusdem ville et aliam Pitindon Morselawe et Herdwic Reynton et aliam Reynton cum villa de Cochen Heselden et aliam Heselden cum ecclesia eiusdem ville et adiacentibus suis Dalton cum ecclesia eiusdem ville et Heldon Weremuth cum ecclesia eiusdem ville et omnibus adiacentibus suis Suthewich Fulewel Wivestou Hertedon Preston Hechewrth Girwuun cum ecclesia sua et piscariis de Tine ecclesiam sancte Hilde Herberne Munketon Hewrth et aliam Hewrth Folteby cum omnibus eisdem terris vel ecclesiis adiacentibus tam in terris quam in aquis et in nemoribus et pratis et molendinis et aliis redditibus quos inter Thesam et Tinam possident in Norhumbria Walessend cum capella sua et Wivelinston cum pertinentiis suis et terram quam habent in Cramelington in Tyne flumine unam piscariam quam Nicholaus de Grenewill dedit sancto Cuthberto citra Thesam fluminem ecclesiam de Alverton ecclesiam de Materbrunton cum capella de Dicton et cum aliis capellis et pertinentiis suis ecclesiam de Werkehal ecclesiam de Siggeston in Eborac ecclesiam omnium sanctorum et ecclesiam sancti Petri et ecclesiam sancti Trinitatis cum aliis terris et possessionibus quas habent in eadem civitate ecclesiam de Holteby cum tribus carucatis terre ecclesiam de Scipwig cum duabus bovatis terre in Evertrop quatuor carucatas terre in Cave vi carucatas terre in Grentingham xiiii bovatas terre et dimidiam in Yveflet unam carucatam terre et dimidiam in Clif ii carucatas terre in Apeltona unum molendinum villam de Hemmingburg cum ecclesia et molendino et aquis pratis et nemoribus eidem ville adiacentibus in Bracheneholm ii carucatas terre cum nemoribus et aquis adiacentibus in Grimmesthorp unam carucatam terre cum bosco et aqua ei pertinentibus ecclesiam de Hoveden cum una carucata terre et capella de Estrington cum pertinentiis suis ecclesiam de Welleton cum adiacentiis suis ecclesiam de Walkington cum suis pertinentiis ecclesiam de Brentigeham cum capella de Alreker et Hundeleby et Midelhil cum adiacentiis suis in Dreuton ii carucatas terre et unum molendinum in Lincol terram quam fuit Wlgeti et terram quam Hunfridus dedit cum nepote suo in Lincolnsire apud Cleteham sex bovatas terre in Bilburg ecclesiam cum pertinentiis et x bovatas terre in Steinton tres bovatas terre cum uno molendino et xvi acris terre et totidem de prato ecclesiam de Kyrkeby cum pertinentiis suis et ix bovatas terre de layco feudo cum bosco et prato cum capella de Brichewude ecclesiam de Bisoppthorp cum omnibus que ad eam pertinent et molendinum in eadem villa et decimas suas de Wispinton in Torkesey unam mansuram apud Stanford ecclesiam beate Marie iuxta pontem cum viii mansuris et dimidia carucata terre et prato ad eam pertinentibus extra burgum monasterium sancti Leonardi cum pertinentiis suis et dimidiam bovatam terre in Ripinkehale et ecclesiam minorem sancte Marie cum pertinentiis in Notinghamsire apud Gatam duas carucatas terre cum prato adiacente in Chirlingegastoca vi bovatas cum prato in Normanthon ecclesiam cum omnibus que eidem ecclesie pertinent et v carucatas terre et ii molendina cum prato in Bunington x bovatas terre cum prato in Kinestan v carucatas terre et dimidiam in Barthon unam carucatam terre cum prato in Notingham terram Oingarii filii Amnoti monetarii et duas mansuras de dono Azuri filii Vlsagii et unam carucatam terre que vocatur Nunewutathines in Norumberland ecclesiam de Bellingeton cum capella de Cambus et omnibus apendiciis suis insulam Farne cum aliis insulis adiacentibus ecclesiam de Halieland cum omnibus capellis suis et terris et aquis adiacentibus necnon et quod habent in Ellewic ecclesiam de Norham cum capellis suis et terris et aquis et omnibus pertinentiis suis et villam de Sorwuth ultra Tuedam fluminem Coldingham cum ecclesia eiusdem ville et omnibus ad eam pertinentibus videlicet Aldecambus cum ecclesia Lumesdenes Reinton et Grenewud et duas Ristonas Aldegrave Suinewud et duas Eytonas cum molendinis et portu et Prendirgest cum molendino Ederham et ecclesiam eiusdem ville cum omnibus capellis suis et duas Suinetonas cum ecclesia duas Lambertonas cum ecclesia ecclesiam de Berewyc cum omnibus eidem ecclesie pertinentibus Fissewth cum ecclesia Paxton Nesebite cum molendino ecclesiam de Edenham cum capella de Stigil et omnibus eidem pertinentibus et insuper omnia que in Lodoveio possident per voluntatem monachorum sancti Cuthberti disponenda sicut carta Aedgari regis Scottorum testatur Hec supradicta et insuper quicquid reges Angl vel Scotie quicquid episcopi Dunelm eis dederunt vel concesserunt et quidquid eis a quocumque donatore rationabiliter datum est vel in futurum dabitur eis tam in terris quam in ecclesiis consuetudinibus et ordinandis pro voluntate monachorum concedimus et confirmamus in perpetuam elemosinam et eosdem monachos in nostra protectione et pace et defensione suscipimus Quare volumus et firmiter precipimus quod prior Dunelm et monachi omnia supradicta habeant et teneant bene et in pace libere et quiete et integre et honorifice cum omnibus pertinentiis suis in bosco et plano in pratis et pascuis in viis et semitis in aquis et molendinis et piscariis et stagnis et passagiis infra burgum et extra in omnibus rebus et locis cum sach et soch et tol et them et infangenthef et wrech quieta et soluta de omnibus geldis et scochis et adiutoriis et ab auxiliis vicecomitum et prepositorum nostrorum et ab omnibus consuetudinibus et operibus et auxiliis et aliis querelis Precipimus etiam quod tota terra et homines sancti Cuthberti sint quieti de siris et hundredis et stridingis et wapentagiis et defendemus ne idem monachi sancti Cuthberti preciosissimi confessoris ullo modo placitent aut respondeant de terris vel hominibus vel consuetudinibus vel de ulla re unde sesiti erant die qua H rex avus H regis patris nostri fuit vivus et mortuus vel Ranulfus Dunelm episcopus et habeant plenarie et libere curiam suam sicut carte regis Willelmi et regis H avi H regis patris nostri testantur Et volumus quod ecclesiam sancti Cuthberti manuteneatis defendatis ab omni iniuria sicut vestram propriam elemosinam sicut carta H regis patris nostri quam inde habent rationabiliter testatur Testibus G filio Petri comitis Essex Willelmo Hugone de Nevill Henrico de Nevill Willelmo Brwerr Roberto de Veteri Ponte Petro de Stok Radulfo de Huteton Roberto de Braybroc Dat per manum Symonis prepositi Beverlac et archidiaconi Wellens apud Neuport secundo die Februarii anno regni nostri quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter