utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03329135

Charter Number: 03329135
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1265
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Octo bonus miseratione divina Sancti Adriani diaconus cardinalis apostolice sedis legatus venerabili patri episcopo Dunelm salutem in salutis auctore Cum sanctissimus pater dominus Clemens papa iiii turbationem incliti regni Anglie sedula cogitatione considerans nos pro ipsius regni status reformatione commisso nobis ibi ac in regno Scotie Wallie et Ybernie plene legationis officio de fratrum suorum consilio duxerit destinandos nosque velimus super ipsius regni reformationem gratum deo et ipsi regno utilem vobiscum habere tractatum paternitati vestre qua fungimur auctoritate mandamus quatinus in crastino beati Andre apostoli proximo venturo vestram nobis apud Lond presentiam commodetis Volumus etiam ut capitulo vestro quod in predictis loco et termino per procuratorem idoneum coram nobis compareant auctoritate nostra iniungere procuretis Diem vero receptionis presentium et quicquid super predictis facere vobis continget per vestras patentes litteras de verbo ad verbum harum seriem continentes nobis quantotius fideliter intimetis Dat Cant kal Novembris pontificatus domini Clementis pape iiii anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter