utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03329212

Charter Number: 03329212
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letters Patent
Date: 1273
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quorum notitiam presentes littere pervenerint Walterus miseratione divina Ebor archiepiscopus Angl primas salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum magister Willelmus de Hextilisbyr officialis noster bona domini Ricardi de Midelton defuncti que habuit in ecclesia de Heminygburg ob ceteras causas auctoritate nostra sequestrasset et de aliqua parte eiusdem sequestri pecuniam ad opus nostrum redigisset ex tenore quorundam scriptorum auctenticorum prioris et conventus Dunelm que nobis monstrarunt et diu optenta consuetudine perpendimus dictum sequestrum simul et aliarum ecclesiarum sui patronatus in Hovedenschyr et Alvertonschyr ad prefatas priorem et conventum de iure pertinere Nolentes igitur eorum iurisdictionem in aliquo derogare quod auctoritate nostra circa dictam sequestrationem factam fuerat revocavimus et pecuniam de dicto sequestro ad opus nostrum redactam predictis priori et conventui ut ius suum restituimus sententias si que late fuerant et omnia alia occasione dicti sequestri seu violationis eiusdem secuta non tenere decernentes et ea penitus in irritum revocantes In cuius rei testimonium has litteras nostras eis fieri fecimus patentes Dat apud Wylton xviii kal Decembris anno domini MCCLXX tertio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter