utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03329257

Charter Number: 03329257
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1270 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Willelmus de Scremereston et Elisabet uxor sua et sponsa salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse de nobis et heredibus nostris domino Henrico de Prendirgest militi illam terram quam tenuimus in villa et territorio de Remigton cum omnibus pertinenciis suis wardis releviis escaetis et cum omnibus aliis libertatibus et asiamentis sine aliquo retinemento tenendam et habendam dicto domino Henrico et heredibus suis vel quibuscumque suis assignatis in prospera sanitate seu in quacumque infirmitate eam assignare dare seu legare voluerit adeo libere quiete pacifice plenarie et honorifice in moris et mariscis in pratis et pasturis in stagnis et molendinis in viis et semitis in introitibus et exitibus et in omnibus libertatibus et asiamentis predicte terre pertinentibus vel pertinere valentibus sicut nos predictam terram cum omnibus pertinentiis suis suprascriptis nominatis et innominatis liberius et quietius plenius et honorificentius in libero maritagio de Eustachio de Neubigging aliquando tenuimus vel tenere debuimus aut potuimus reddendo inde annuatim heredibus nostris cum ad tertium gradum nostrorum heredum perventum fuerit unam libram cimini ad Pentecost pro omnibus que ratione dicte terre cum suis pertinentiis aliquo tempore exigi poterunt salvo forinseco servicio in omnibus quantum ad dictam terram pertinet
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter