utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330008

Charter Number: 03330008
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1133 - 1157
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Athelwoldus Dei gratia Karl episcopus omnibus legentibus vel audientibus literas has salutem Notum sit vobis me intuitu pietatis et religionis concessisse et confirmasse monachis sancte Marie Ebor et usibus eorum ecclesias que in diocesi nostra noscuntur possidere videlicet cellam de Wederhale cum parochia de Warthwic et totam decimam de Scoteby et ecclesias sancti Michaelis et sancti Laurentii de Appelby et ecclesias de Kirkebystephan et de Ormesheved et de Morlund et de Clibbrun et de Brundfeld et de Crokylyn et hermitorium sancti Andree cum omnibus pertinendis suis Predicti vero fratres de beneficiis ecclesiarum talem proportionem presbiteris provideant unde decenter sustentari queant et sinodalia iura persolvi valeant
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter