utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330015

Charter Number: 03330015
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1204 - 1214
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
B Dei gratia Karl episcopus dilecto et fideli clerico suo R de Musegrave de Westmerl salutem Noverit dilectio tua nos ad presentationem Agnetis et Mat[illdis] de Morvil filiarum Thorphani de Watheby recepisse dilectos filios nostros canonicos de sancta Agatha ad ecclesiam de Warthecop et eos in eadem instituisse canonice Willelmum vero clericum quondam eiusdem ecclesie personam vicarium perpetuum ad presentationem dictorum canonicorum in eadem instituimus ecclesia soluturum annuatim ad Pent predictis canonicis i marcam argenti nomine pensionis Quare tibi mandamus in virtute obedientie iniungentes quatinus visis literis istis tam sepedictos canonicos quam eorum vicarium W in corporalem possessionem predicte ecclesie introducas denunciando ipsos canonicos personas eiusdem ecclesie et dilectum filium nostrum sepedictum Willelmum per predictam pensionem ipsorum vicarium perpetuum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter