utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330016

Charter Number: 03330016
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1204 - 1214
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Bernardus Dei gratia Karliolen episcopus omnibus [] Noveritis nos intuitu caritatis ecclesiam sancti Columbe de Warhcop cum omnibus pertinentiis suis abbati et conventui de sancta Agatha de Richem ad hospita[lita]tis sustentationem concessisse in usus proprios possidendam ita quod post dilecti filii nostri Willelmi dicte ecclesie vicarii decessum vel vite mutationem liceat predictis abbati et conventui dicte ecclesie de Warhcop possessionem sine alicuius superioris expectatione vel institutione ingredi et eam perpetuo pacifice presidere salvis episcopalibus consuetudinibus ab eisdem abbate et conventu in integrum solvendis Et ne hec nostra concessio tractu temporis possit infirmari eam sigilli nostri appositione pariter et confirm[atione] roborare curavimus T[estibus]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter