utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330020

Charter Number: 03330020
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1204 - 1214
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Excellentissimo domino et patri sanctissimo Innocentio Dei gratia summo pontifici B divina miseratione Karl episcopus salutem et tam devotam quam debitam in omnibus subiectionem Cum matrona quedam nobilis ius patronatus ecclesie de Crosthwayt diocesis nostre domui de Fontan Cistercien ordinis sincere caritatis intuitu contulisse nos perpendentes fratrum eiusdem domus in suscipiendis maxime pauperibus Cristi solicitudinem devotam et promptam et hillarem caritatem in tantum ut plerumque aliis refrigerium non ex habundantia sed ex ipsa sua inopia prestantes sibi ipsis in victus sed et vestitus parcitate non minimam ingerant tribulationem divino ut credimus spiritu ducti eandem ecclesiam fratribus predicte domus puro respectu et ab omni admixtionis fermento alieno in proprios usus contulimus ad sustentationem pauperum ibidem affluentissime convenientium reservata dumtaxat rationabili portione vicario perpetuo in eadem ecclesia per dispositionem eorundem fratrum ad custodiam animarum residentiam facienti Eapropter sanctissime paternitati vestre quam non dubitamus huiusmodi votis quibus placatur Deus promptius affuturam et congamsuram quantam possumus humilitatis devotione supplicamus quatinus hanc quantam libet humilitatis nostre donationem excellentie vestre auctoritas confirmet si placet et illibatam imperpetuum conservet Ut hoc tantillum memoriale nostrum auctoritate sanctissime sedis mediante artius in libro vite conseratur sanctissimam et reverentissimam paternitatem vestram dominus qui potens est conservet in tempora longiora in honorem Dei et ecclesie sancte utilitatem
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter