utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330022

Charter Number: 03330022
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1204 - 1214
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
B miseratione divina episcopus Karli universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem et benedictionem Usus ipse ratioque usu prestantior edocet acta scriptis mandari quo posteritati fiant nota et contentionis tollatur occasio Eapropter que piis fidelium votis viris religiosis noscuntur collata ne in recidive contentionis scrupulum valeant devenire ipsa nos condecet pro nostri regiminis officio roborare Inspecto igitur instrumento pie memorie Hugonis de Morevil veri patroni ecclesie de Burg quo monachi de Holm Cist ordinis eandem ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis in liberam et puram et perpetuam elemosinam habendam concedit Nos quoque nostre auctoritatis assensum prebentes ipsam ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis iam dictis monachis in proprios usus propter pauperum sustentationem perpetuo libere et quiete possidendam concedimus damus et confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus salvo iure nostro et successorum nostrorum in spiritualibus sub interminatione anathematis inhibentes ne qua ecclesiastica secularisve persona ausu temerario eos super prefata ecclesia de cetero molestare presumat Hiis testibus Thoma priore de Wederhal et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter