utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330023

Charter Number: 03330023
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1204 - 1214
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
B miseratione divina episcopus Karl universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem et benedictionem Ea que pia fidelium devotione viris religiosis conferuntur dignum est episcopali autoritate confirmari ne per succedentia tempora possint aliqua malingnantium protervitate a sui status integritate ab eisdem divelli Ea propter universitati vestre notum fieri volumus nos inspectis instrumentis pie memorie H de Morevil in testimonium donationis sue ecclesie de Burg conceptis inspecta et indulgentia Innocentii pape qua monachi de Holm ordinis Cist in usus proprios eandem ecclesiam habendam concedit ad petitionem et presentationem heredum eiusdem H veri patroni dicte ecclesie virum venerabilem Willelmum abbatem et conventum de Holm in ecclesia iamdicte ville vacante personas instituisse et ipsos in corporalem eiusdem ecclesie possessionem perpetuo possidendam sollempniter induxisse concedentes ut predicti abbas et conventus eandem ecclesiam habeant et teneant libere et quiete cum terris decimis et pascuis et omnibus aliis rebus et possessionibus ad eam pertinentibus et ut fructus et omnes obventiones que ad prefatam spectant ecclesiam in proprios usus prout eis libuerit libere convertant ita tamen quod idem monachi vicarium quemcumque viderint ydoneum eligant et episcopo dyocesano quicumque pro tempore fuerit representent Percipiet autem dictus vicarius singulis annis quam diu bene ministraverit infra obventiones altaris per manum cellerarii eorum tres marcas argenti Et ipse sustinebit omnia onera episcopalia et omnia alia onera consueta et usitata et eidem episcopo de cura animarum respondebit Et nichil amplius nomine vicarie aliquis vicarius de prefata ecclesia exigere poterit Ne igitur que predicta sunt diuturnitate temporis possint in irritum evocari pagine presentis inscriptione pariterque sigilli nostri testimonio ea communire curavimus inhibentes ne aliqua ecclesiastica secularisve persona predictum collegium super prefata ecclesia alicuius alterius exactionis gravamine aliquatenus molestare presumat Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter