utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330025

Charter Number: 03330025
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1204 - 1214
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit B Dei gratia Karleolens episcopus salutem in Domino Ex iniuncto nobis a Deo pontificatus officio tenemur iustis religiosorum virorum postulationibus assensum prebere et utilitati eorum in hiis que ad eos spectant attentius providere Quocirca dilectorum filiorum nostrorum prioris et canonicorum ecclesie sancte Marie Magdalene de Lanrec piis postulationibus permoti divini amoris instinctu et religionis eorundem obtentu eisdem concedimus et hac presenti carta nostra confirmamus ecclesias de Yrthington de Brampton de Walton de Farlam de Leysingbi et de Grenesdale et medietatem ecclesie de Denton cum omnibus pertinendis suis ita scilicet quod liceat eisdem canonicis omnes earundem ecclesiarum terras decimationes et proventus in proprios usus convertere et in predictis ecclesiis in propriis personis vel per capellanos si maluerint ministrare ita tamen quod predicti canonici tam de sinodalibus et episcopalibus quam de auxiliis et hospitiis nostris et successorum nostrorum et omnibus aliis oneribus ad predictas ecclesias spectantibus nobis et successoribus nostris pro ipsis ecclesiis respondebunt Decedentibus vel cedentibus personis vel vicariis in ecclesiis suis ministrantibus ingredi possessiones ecclesiarum ipsarum auctoritate propria dictis canonicis liceat et claves in manibus suis retinere Hiis testibus domino Iohanne priore de Karl[iol]o Ricardo de Marisco officiali Waltero de Milneburn decano Westmerie Iohanne de Levigton decano Gillelandie Ada de Aspatric decano Alredal Alexandro de Daker et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter