utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330031

Charter Number: 03330031
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1204 - 1214
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
B Dei gratia Karleolen episcopus universis sancte matris ecclesie filiis hoc scriptum visuris vel audituris salutem in Domino Universitati vestre notum facimus nos divine pietatis intuitu et de assensu capituli Karleolen ecclesie concessisse et confirmasse abbati et conventui sancte Marie Ebor et eorum usibus imperpetuum omnes ecclesias et ecclesiastica beneficia que in diocesi Karleolen noscuntur possidere nominatim cellam de Wederhale cum capella de Warthwic et totam decimam de Scoteby et ecclesias sancti Michaelis et sancti Laurentii de Appelby et ecclesiam de Kirkebisteffan cum capella de Burg et ecclesias de Ormesheved et de Morlund et de Cliburn et de Brunefeld et de Croglyn et hermitorium sancti Andree cum omnibus pertinendis suis Predicti vero abbas et monachi de beneficiis ecclesiarum talem portionem clericis provideant unde decenter sustentari valeant et episcopalia iura possint persolvere Et ut hec confirmatio perpetue firmitatis robur optineat hoc presens scriptum sigilli nostri impressione communimus Hiis testibus I priore Augustino et Rogero canonicis Karleolen Alexandro de Dacr Henrico de Knareburg Thoma de Brunefeld Waldefde Brigham et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter