utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330032

Charter Number: 03330032
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1204 - 1214
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quorum notitiam hoc presens scriptum pervenerit B Dei gratia Karl episcopus salutem eternam in Domino Noverit universitas vestra nos compositionem factam coram iudicibus a domino papa delegatis inter monachos sancte Marie Ebor et de Wederh et W et R de Buthecastre clericos ex una parte et canonicos de Lanercost et W archidiaconum de Notingham ex altera super ecclesia de Denton ratam habere et firmam Et quia volumus conditionem dictorum monachorum et canonicorum intuitu Dei et caritatis in dicta ecclesia meliorare noveritis quod de assensu capituli nostri concessimus et confirmavimus dictis monachis de Wederh et canonicis de Lanercost predictam ecclesiam de Denton in usus proprios imperpetuum ita quidem quod liceat dictis monachis et canonicis post decessum W et R clericorum in dicta ecclesia ingredi auctoritate propria et eandem pacifice possidere inperpetuum sine aliquorum contradictione vel impedimento salvis nobis et successoribus nostris sinodalibus et archidiaconalibus Et ut hoc scriptum nostre concessionis et confirmationis perpetue firmitatis robur optineat eidem sigillum nostrum fecimus apponi Hiis testibus Iohanne priore Karl Adam decano magistro Adam de Kyrkebithore Beregario Adam clerico Michaele servienti Willelmo clerico Willelmo de Eyreminne Umfrido Laurentio de Aguluneby et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter