utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330035

Charter Number: 03330035
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1204 - 1214
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Bernardus Dei gratia Karl episcopus salutem Noverit universitas vestra nos divini amoris intuitu dedisse et concessisse et in usus proprios confirmasse Deo et ecclesie sancti Petri et sancte Hilde de Witeby et monachis ibidem Deo servientibus ecclesiam de Crossebi Ravenswart cum omnibus pertinendis suis in puram et perpetuam elemosinam ita quod post decessum vel cessionem vel status mutationem magistri Ernaldi liceat eisdem monachis eandem ecclesiam intrare et claves eiusdem retinere nullius persone expectata vel requisita licentia et omnes proventus ipsius ecclesie in usus proprios convertere assignata sustentatione centum solidorum de proventibus ipsius ecclesie vicario in eadem ministraturo qui nobis vel successoribus nostris per monachos presentatus nobis et successoribus nostris de episcopalibus respondeat Hiis testibus Symone decano Ebor H thesaurario Ebor R abbate de Seleb L priore de Giseb magistro R Hospital Ebor magistro P Albino Osberto decano de Clivel Alexandro decano de Ridal magistro Symone de Wykham Helia et Thoma capellanis de Wyteby
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter