utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330036

Charter Number: 03330036
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1204 - 1214
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
B Dei gratia Carleolensis episcopus dilectis sibi in Cristo officialibus decanis personis capellanis per Karleolensem diocesim constitutis eternam in Domino salutem et benedictionem Cum ab antiquis temporibus generaliter sit statutum tam in Ebor quam in Karleolensi diocesibus quod ad sustentationem pauperum et infirmorum hospitalis beati Petri Ebor de singulis carrucis singule trave debeant conferri nos quanta possumus devotione benignitatem vestram rogamus monemus paterna affectione et mandantes districte iniungimus quatinus fratres et nuntios predicti hospitalis cum ad vos venerint benigne recipiatis et parochianos vestros efficaciter inducatis Et si opus fuerit ecclesiastica censura compellatis ut travas prefatas legata et alia debita que eis debentur sine dilatione molestia et difficultate persolvant Si quis vero molestias vel iniurias aliquas prefatis fratribus vel alicui de suis intulerit eas censura prefata quam citius emendari facietis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter