utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330041

Charter Number: 03330041
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Approval
Date: 1220 - 1223
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentem chartam inspecturis Hugo Dei gratia Karliol episcopus salutem in Domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod cum a domino G tituli sancti Martini presbitero cardinali quondam [legato] in Anglia secundum mandatum apostolicum prout in literis apostolicis sic destinatis continetur ordinatio facta fuisset ecclesie Karliol et secundum formam eiusdem mandati per eundem legatum distributio fieri debuisset inter nos et priorem et canonicos Karliol omnium bonorum possessionum et reddituum eiusdem ecclesie equali portione nobis et ipsis assignanda ut perpetuo nos et successores nostri medietatem obtineremus omnium ad eandem ecclesiam pertinentium mobilium et imobilium que tunc temporis eadem ecclesia possiderat vel possidere debuerat et similiter predictum capitulum reliquam medietatem Tandem cum propter repentinum recessum eiusdem legati ab Anglia predicta perfici non potuisset ex iterato mandato apostolico dominus P Norwic electus domini pape camerarius post ipsum apostolice sedis in Anglia legatus quo minus in eadem ordinatione vel distributione facta fuerant sicut receperat in mandatis apostolicis per viros venerabiles abbatem de Holmo et priorem de Extildesham fecit compleri ita tamen quod quedam inter nos et dictum capitulum remansisset pro indeviso pro eo quod nequibant prefati viri plenius his vacare postmodum placuit nobis et capitulo ut compromitteremus in quosdam bonos viros qui iuramento prestito reliqua que remanserant indivisa fideliter deviderent et in omnibus medietate partibus assignata omnia terminarent omnibus igitur per eos rite peractis in plena synodo Karliol tam prima quam secunda distributio a predictis priore et capitulo suo plenius sint approbate et a nobis et ab eis recepte et acceptate sicut in originali inde confecto et in eadem synodo recitato et quamplurium abbatum et aliorum magnorum virorum sigillis munito plenius continetur Sane cum nos per literas apostolicas prefato domino P legato delegatas magistrum M Bellet super medietate ecclesie de Corbrig et S de Heind super ecclesia de Werkwurth coram eodem legato traxissemus in causam quas ecclesias dicebamus ad nos et ecclesiam nostram de iure pertinere et in proprios usus perpetuo possidere debere post litem super his legitime contestata[m] cum iam fere proventum fuisset ad extremum examen tandem predicti viri magister M Bellett et S de Heind in presentia eiusdem domini legati ius ecclesie Karliol super eisdem ecclesiis sponte per se recognoscentes eas in manu nostra resignarent Unde predictus dominus legatus priori de Tynmea et priori de Angustald dedit in mandatis ut predictas ecclesias cum omnibus ad eas pertinentibus nobis et ecclesie nostre assignarent et in earundem corporalem inducerent possessionem et a quibuslibet contradictoribus authoritate legationis sue seu delegationis tuerentur inductos Post traditam vero earundem ecclesiarum possessionem cum posuissemus in optione prioris et capituli sui ut eligerent quid de duobus magis est placeret videlicet ut nobis et successoribus nostris idem prior et capitulum septuaginta marcas assignarent in annuis redditibus in partibus Karliol et totaliter ecclesiam de Werkworth cum omnibus pertinentiis perpetuo possiderent aut nos LX marcas assignaremus eis in eisdem partibus et eandem ecclesiam nos et successores nostri perpetuo possideremus et omnia sustineremus onera ad eandem ecclesiam pertinentia videlicet de vicario instituendo de solvenda portione quadraginta marcarum domino Dunelm secundum quod contingere debet ecclesia de Werkworth de ipsis XL marcis quas pro omnibus ecclesiis quas ecclesia Karliol habet in Northumbria idem episcopus Dunelm percipere debet sicut continetur in charta Hugonis episcopi Dunel archidiaconalia nichilominus exhibendo et si qua alia contingerint emergenda ipse prior et capitulum eius de comuni consensu libere et spontanea voluntate prima deliberatione eligerunt quod nos in partibus Karliol secundum quod dictum est assignaremus eis redditum sexaginta marcarum in recompensatione medietatis eiusdem ecclesie de Warkworth et ipsi ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis quietam clamarent et perpetuo possidendam concederent nec aliquam nobis vel successoribus nostris super his questionem moverent Nos autem acceptantes electionem eorum et concessionem ad considerationem trium bonorum virorum ex parte nostra et trium ex parte capituli de istis LX marcis plenius satisfacimus Ipsi vero in quos compromisimus prestito iuramento quod in neutram partem declinarent sed bona fide cuncta perfectius ordinarent universa plenius proficerent et ea que subscripta sunt de redditibus nostris eis assignaverint videlicet medietatem alteragii ecclesie sancte Marie que erat in manu nostra pro XX marcis quinque skep[as] farine et siliginis de Hayton in Gillsland pro XVI s VIII d de terra Rogeri fratris prioris XL d de rusticis et fumariis de Carlton preter servitium quod Iohannes de Crofton debet XXX s de Nicholao de Askton et Waltero de Brunsket et Maria de Stainton et Iohanne Musce de Skal XVI s de terra Marchpetit i skep[am] farine pro XL d de pensione de Kirkland xs de Ukmanby II s VI d de Comberton II mare de Ulvsby di mare de terra de Ireby II s VI d de Timparon et Newbiggin XXXIII s de minutis redditibus infra Karliol et circa pro[ut] continetur in magno rotulo facto de prima distributione Ciiijs IV d de vastis infra Carliol et circa XV s VIII d de portione episcopi de pensione de Ireby XX s de Blencame III s de Buthcastle XL d de Huton in Foresta I s de Rad[ulf]o de Caldcots I s totam decimam de Birkhage preter Seal hospitalis sancti Sepulchri pro XLIV s decime de Hubrickby pro XLI i XVI d decime de Newby pro XL d decime de Morton pro VI s decime de Kineholme pro XL d totam partem episcopi de Nubiggin preter communem foreste et pasture que sunt XII bovate terre II acris sive plus sive minus totam partem episcopi de Birkhage preter unam carucatam terre quam tenet Edwardus clericus de nobis et successoribus nostris de Adam de Milnburne VI d de Talkan in Gilsland ls de Brampton in Westmerland VI d de Cab VI d de Louther II mare de Camboc II s de Knockhubbe II s de vico Bochard XL s Faciunt autem et omnes hi reditus LX mare exceptis ij s quos prior et canonici remiserunt nobis pro expensis nostris quas fecimus circa adquisitionem ecclesie de Werkworth Sciendum autem quod nos et successores nostri retinemus in manu nostra ius patronatus omnium predictarum ecclesiarum nec recipient prior et conventus pensiones ex eis nomine pensionis sed in nomine recompensationis LX marcarum suprascriptarum Ut vero omnia supramemorata eisdem priori et canonicis firma sint in perpetuum et inconcussum presentem chartam nostram eis contulimus sigillo nostro munitam His testibus magistro A tunc officiali nostro A de Aspatricke tunc decano Carliol magistro Thoma de Denton Odardo clerico L monacho de Holm W monacho Belliloci capellano nostro fratre G et fratre W conversis nostris Iohanne de Crofton cum multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter