utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330051

Charter Number: 03330051
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1219 - 1223
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H Dei gratia Karl episcopus universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu concessisse et confirmasse priori et conventui de Lanrec ad sustentationem pauperum quos frequenter suscipiunt quasdam ecclesias suas sicut in carta nostra eis super eisdem ecclesiis confecta continetur in proprios usus possidendas et ne post decessum personarum et vicariorum in eisdem ecclesiis ministrantium aliquid eis occurrere possit inpedimentum auctoritate nostra dictis priori et conventui concessimus ut possessionem predictarum ecclesiarum ingrediantur et pacifice retineant et ex ipsis canonicis suis vel alios si maluerint diocesano episcopo presentent vicarios dummodo ydonei sint qui episcopo respondeant de spiritualibus et dictis priori et canonicis de temporalibus Et ut premissa perpetuum robur optineant firmitatis presens scriptum sigilli nostri appositione duximus muniendum Hiis testibus A abbate de Holmcoltram B priore Karl S priore de Wederhaf magistro A tunc officiali Karl et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter