utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330079

Charter Number: 03330079
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1227 - 1228
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris Walterus Dei gratia Karl episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos de consensu capituli nostri Dei causa et intuitu caritatis dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Deo et monachis ecclesie sancte Marie de Fontibus Cistercien ordinis ad sustentationem pauperum ibidem convenientium ecclesiam de Crosthwaith cum [omnibus] pertinendis libertatibus et asiementis suis tenendam et habendam in proprios usus in puram et perpetuam elemosinam solutam liberam et quietam ab omni consuetudine et exactione excepto redditu centum solidorum quos ipsi monachi solvent annuatim cuidam vicario quem elegerint et nobis et successoribus nostris presentaverint qui respondebit de spiritualibus et omnia onera episcopalia sustinebit et habebit curam animarum Hiis testibus domino Waltero Candide Case episcopo domino Eustachio abbate Ierovall magistro Iohanne de Kyrkebylonesdall Gilberto de Feritate Thoma de Morlund tunc officiali archidiaconi Karl magistro Michaele clerico dicti episcopi Candide Case Symone persona de Broham magistro Philippo de Ardena Iohanne Dusyng Willelmo de Scalis magistro Gervasio de Louther et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter