utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330104

Charter Number: 03330104
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1248
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus ad quos presentes littere pervenerint quod cum inter venerabilem patrem dominum Nicholaum Dunholm episcopum ex una parte et venerabilem patrem Silvestrum Karleol episcopum nec non priorem et conventum eiusdem loci ex altera super ecclesiis de Novo Castro de Neweburn de Wercworth de Corbrig et medietate ecclesie de Wytingham quas dicti episcopus prior et canonici Karl ad se tanquam eorum usibus appropriatis asserebant pertinere contentio haberetur tandem interveniente consilio prudentum tam dictus dominus Dunholm quam dicti episcopi prior et canonici Karl comparentibus dictis priore et canonicis per fratrem Iohannem de Pontefracto et Ran[ulfiim] de Lindes procuratores eorum sub altemacione [sub]stitutos ordinacione seu arbitrio discretorum virorum magistrorum videlicet Willelmi de Kylkenny archidiaconi Coventrens Thome [de Wymun]dham precentoris Lichefeldens Odonis de Kylkenny et Walteri de Merton se super providenda tam dicti domini [Dunholm episcopi] et ecclesie sue quam dictorum episcopi et canonicorum Karl et eorum ecclesie indempnitate totaliter supposuerunt cavente prefato Karl episcopo pro prefatis priore et capitulo suo sub pena quingentarum marcarum solvendarum fabrice ecclesie Dunholm qui ipsi ordinacionem seu arbitrium dictorum discretorum virorum acceptabunt ac plene per ipsorum instrumentum aut eorum sigillum ordinacioni ipsorum apponend ratificabunt ita quidem quod tam episcopi quam canonici supradicti ordinacioni seu arbitrio predictorum discretorum virorum plene super hoc stabunt sub pena mille marcarum committenda ac solvenda parti ordinacioni seu arbitrio predicto parenti a parte ab eadem ordinacione seu arbitrio resiliente Ad cuius rei securitatem pleniorem sigilla dictorum domini Dunholmens et domini Karl nec non prioris Karl ibidem presentis huic scripto sunt appensa Dat apud Middelham in crastino sancti Botulphi anno gratie millesimo ducentesimo quadragesimo octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter