utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330106

Charter Number: 03330106
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Guarantee
Date: 1248
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus presens scriptum visuris vel audituris Silvester Dei gratia Karleol episcopus et Robertus prior et conventus Karl salutem in Domino Ne processu temporis priori et capitulo Dunelmens ecclesie possit aliquo eventu dispendium provenire per hoc quod ratihabicionem quam ratificavit dominus Nicholaus Dei gratia Dunelm episcopus super ecclesiis de Novo castro de Newburne de Werkewrth de Corbrig et medietate ecclesie de Wytingeham nobis et successoribus nostris in proprios usus secundum ordinacionem magistrorum Willelmi de Kilkenny archidiaconi Coventr Thome de Wymundeham precentoris Lichefeld Odonis de Kilkenny et Walteri de Merton clericorum liberaliter confirmarunt presenti scripto nos et successores nostros et ecclesiam Karleol in perpetuum obligamus quod conservabimus indempnes in omnibus et per omnia prefatos priorem et conventum Dunelmens quo ad hoc et ad hoc nos et successores nostros et ecclesiam Karl obligamus In cuius rei testimonium presenti scripto sigilla nostra fecimus apponi Dat xxii die Octobris anni Domini millesimi ducentesimi quadragesimi octavi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter