utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330121

Charter Number: 03330121
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1255 - 1256
Date Type: Internal, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document Embedded Document
map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas Dei gratia Karl episcopus salutem in Domino sempiternam Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos mandatum domini pape in hec verba recepisse [] Nos igitur huius freti auctoritate mandati ipsius Alani devotione locorum distantia inundationibus aquarum ac viarum discriminibus provide deliberatione misericorditer consideratis eidem Alano construendi sibi capellam in fundo proprio et alia optinendi que secundum tenorem memorate indulgentie de speciali gratia domini pape sibi sunt concessa salva indempnitate matricis ecclesie diligenter concessimus Ita tamen quod presbiteri qui in eadem capella per processum temporis fuerint ministraturi iuramentum fidelitatis vicario matricis ecclesie sine omni difficultate prestent de conservando matricem ecclesiam in omnimodas ips[a]m contingentibus totaliter indempnem In cuius rei testimonium presens scriptum predicto Alano sigilli nostri munimine patenter tradidimus roboratum Dat apud la Rose vii kalendarum Martii pontificatus nostri anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter