utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330124

Charter Number: 03330124
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1256
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas permissione divina Karl ecclesie minister humilis salutem in Domino sempiternam Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod cum inter viros religiosos abbatem et conventum sancte Marie Ebor per fratrem Thomam de Scyreburn monachum et Galfridum de Grangiis procuratores suos sub alternatione constitutos priorem et monachum de Wederhal personaliter comparentes ex parte una et Walterum de Scaldwelle perpetuum vicarium [ecclesie] sancti Michaelis de Appelbi personaliter comparentem ex altera super taxatione vicarie eiusdem ecclesie coram nobis esset accitatum nos de communi consensu utriusque partis non obstante aliqua taxatione prehabita vicariam memorate ecclesie taxavimus in hunc modum videlicet quod predictus Walterus et successores sui qui ministraturi sunt in dicta ecclesia habeant nomine vicarie omnes agnos lanam omnimodas oblationes decimas quadragesime lini ortorum totius albi pullorum vitulorum denarios venientes cum pane benedicto decimas feni totius parochie molendinorum cervisie et sponsalia mortuaria decimas purcellorum et omnimodas decimas et obventiones ad alteragium qualitercunque contingentes et medietatem totius terre arabilis et prati ita tamen quod tota terra arabilis et pratum per viros fidedignos ad hoc ex utraque parte communiter electos in duas equales partes dividantur et sorte dirimantur Item dictus vicarius et successores sui habebunt totam decimam provenientem de hospitali beati Nicholai in eadem parochia et omnes toftos et croftos a domo Astini usque ad domum Roberti Waldi ex australi parte dicte ecclesie continuatos et dictus prior habebit omnes toftos et croftos residuos similiter ad ecclesiam pertinentes cum capitali messuagio In cuius rei testimonium una cum signis dictorum prioris et vicarii mutuis scriptis utriusque partis sigillum nostrum apponi fecimus Dat apud Bellum Locum in crastino Annuntiationis dominice anno domini mccl sexto Et sciendum est quod dictus vicarius et successores sui omnia onera ordinaria consueta et debita sustinebunt Ex precepto autem episcopi et de consensu partium post consignationem huius litere fuit ista clausula apposita
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter