utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330127

Charter Number: 03330127
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1258 - 1278
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis audituris presentes litteras vel visuris R permissione divina Karl ecclesie minister h[umilis] universitas vestra quod cum ecclesia de Gillecrus Karl diocesis per mortem Roberti de Croxtone quondam rectoris eiusdem ecclesie nuper vacasset [] Calder Cisterciens ordinis veri patroni eiusdem ecclesie prout nobis constitit evidenter sibi per quedam scripta sigillis quorundam prede[] abbatis et conventus penes nos resident sigillata tam magnam porcionem de fructibus ecclesie antedicte fecerunt assignari quod porc[] inde unus simplex presbiter nullatenus poterat sustentari Tandem cum in premissis suum propositum consequi non valerent predicti abbas pro[] penes nos habemus se nostre ordinacioni super totali ecclesia predicta et eius fructibus sponte et libere totaliter submiserunt promittentes [] fructibus supradictis fuerint ordinata firma et illibata inposterum fideliter servaturos Unde nos R predictus habito virorum prud[entum] de quarum quantitate facta inquisicione diligenti per virorum fidelium nobis constitit sacramenta attendentes etiam favorem qui religiosis defectu compatimur et laudabile testimonium quod de eis a viris fidedignis communiter perhibetur de ecclesia ipsa et fructibus memoratis invo[] abbas et conventus decimas garbarum tocius parochie preterquam de terra ecclesie integraliter percipiant annuatim quas eis possidendas percipie[] ecclesie imperpetuum specialiter assignamus et quod ipsi abbas et conventus molendina sua ac prata que nunc in manibus suis optinent vel alii h[] et quieta ita quod abbas predictus pro se et conventu suo et successores sui infra mensem postquam creati fuerint nobis et successoribus nostris s[] lensem diocesim venerimus de ecclesia ipsa canonicam faciant obedienciam tanquam rectores ipsius sub debito iuramenti et de respondendo [] ut tenentur et aliis nobis debitis iure pontificali Ordinamus etiam quod vicarius qui pro tempore in dicta ecclesia fuerit instituendus habeat do[] suis ac tenentibus ecclesie antedicte et eorum redditibus totam terram quam idem Robertus possidebat in villa de Gillecrux racione dicte ecclesie cum p[] decime decimas molendinorum et pratorum aliorum quam dictorum abbatis et conventus et alteragium cum omnibus oblacionibus mortuariis obvencionibus et minmentis animalium que dicti abbas et conventus in manu sua tenent necnon et quatuor marcas percipiendas de terris predictorum abbatis et [] ad Pentecosten et festum sancti Martini in ieme per equales partes super quibus percepcione iidem abbas et conventus securitatem facient memo[] eis melius prospici poterit in hac parte de quibus vicariam in predicta ecclesia taxamus et ea successores sui habeant nomine vicarie in ecclesia se[] ita quod vicarius qui pro tempore fuerit sinodalia et archidiaconalia ac alia onera ordinaria persolvat luminaria subministret et ecclesie [] teneat prout sue ingruerit porcioni Abbas vero et conventus predictus libros vestimenta et alia ornamenta ecclesie sustineant et si coopertura [] si dirritum fuerit vel in posterum dirrui contigerit propriis sumptibus relevent et reficiant adeo quod si libri vestimenta et orna[menta] gligenciam ipsius vel suorum deteriorentur seu depareant vel defectu idem vicarius ad restitucionem eorum in eodem statu quo e[] presencia nostri officialis vel archidiaconi sub certo numero certaque specie et valore committi volumus et mandamus dum tamen abbas et conv[entus] seu competencia loco aliorum si per usum inutilia reddantur cum opus fuerit subrogent et ministrent Et si contigerat decimam molendini vel [] tempore confeccionis huiusmodi instrumenti per dictos abbatem et conventum vel ad eorum presentacionem subtrahi vel ad alium usus transferri im[] percipere valeat de eisdem Iidem abbas et conventus eidem vicario recompensaionem facient de uno ad arbitrium episcopi qui pro tempore [] extraordinariis si que casualiter immineant abbas et conventus predicti pro porcione sua et vicarius pro porcione sua quam in dicta ecclesia d[] Et quia servos Dei continuo domino famulantes non decet rebus involvi et quibus oriri sepe poterit materia questionis nos frater W abbas [] tenciones omnimodas pro viribus evitare volumus et concedimus quod venerabilis pater dominus R Dei gratia Karl episcopus et successores sui episcopi ine[] nec conferre valeant cui eam merito viderint conferendam ad quos etiam ipsius vicarie collacionem sponte et mera liberalitate [] presencia rata firma et accepta habeantur ab abbate et conventu predictis iidem abbas et conventus renunciaverint omnibus privilegiis [] contra hanc presentem ordinacionem nostram et eorum liberam et spontaneam concessionem posset inposterum obici vel opponi per que [] rit aliquociens preiudicium generari potestate nobis reservata compellendi partem dictorum abbatis et conventus nec [] volentem seu nitentem per subtraccionem fructuum dicte ecclesie aad observacionem plenariam premissorum In cuius rei testimonium [] abbatis et conventus et alia penes eosdem abbatem et conventum sub sigillo nostro residet consignata Dat apud Rosam quinto []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter