utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330165

Charter Number: 03330165
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1258 - 1278
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Robertus permissione divina Karl ecclesie minister humilis salutem in Domino Noveritis nos ordinationem inter bone memorie Walterum episcopum predecessorem nostrum ex una parte et abbatem et conventum Ebor ex altera inspexisse sub hac forma Memorandum quod inter procuratores domini Karl et abbatis et conventus sancte Marie Ebor datos ad componendum die lune proxima post festum sancte Agathe in ecclesia de Alverton coram suppriore de Marton et decano de Alverton et domino W capellano ecclesie de Alverton gerentibus vices prioris et decani de Pontefracto et prioris de Parko in causa que vertitur inter dictum episcopum et dictos abbatem et conventum Ita convenit quod omnia bona ecclesie de Morlond et aliarum ecclesiarum domui de Wederhal in usus suos in diocesi Karl concessarum expendentur in domo de Wederhal nec ad alia loca vel ad alias personas auctoritate ipsorum transferentur set cedent inperpetuum in usus monachorum apud Wederhal commorantium salvis dictis abbati et conventui antiquis et consuetis pensionibus de illis ecclesiis Et dicti abbas et conventus super hoc cartam suam dabunt dicto episcopo Convenit etiam inter eosdem procuratores quod dicti abbas et conventus in prima sinodo apud Karln celebranda destinabunt procuratorem sufficienter et legitime constitutum cum plena potestate concedendi et promittendi pro ipsis ea que subscribuntur videlicet quod cum contigerit domum de Wederhal priore destitui dicti abbas et conventus presentabunt dicto episcopo et successoribus suis monachum ydoneum domui de Wederhal perficiendum qui eis faciet canonicam obedientiam et ab eis curam animarum recipiet nec unquam in vita sua ab administratione dicte domus amovebitur sine iusta causa et rationabili et episcopo loci ostensa sine strepitu iudiciali Convenit etiam inter dictos procuratores quod monachi quos dictus episcopus dicit se excommunicasse accedent ad ipsum in secto ad cautelam beneficium absolutionis petituri et recepturi et restituto ei sequestro suo quod fieri fecit in ecclesia de Morlond sine contradictione incontinenti priorem de Wederhal in corporalem eiusdem ecclesie possessionem inducet Nos igitur vestigiis predecessorum nostrorum inherentes dictam ordinationem confirmamus concedentes quod ipsum priorem secundum istam ordinationem in vita sua secundum Deum et iustitiam in dicto prioratu defendemus In cuius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum fecimus apponi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter