utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330169

Charter Number: 03330169
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1282
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Radulphus miseratione divina Karleoln episcopus filiis suis in Cristo dilectis Roberto priori et capitulo loci eiusdem salutem gratiam et benedictionem Ex parte vestra fuit propositum coram nobis quod cum onera ordinaria et extraordinaria ecclesie nostre et vestre predicte cathedralis site in confinio duarum regionum frequentem cleri et populi confluentiam ad eandem necnon et alia pleraque incommoda que ingruunt inopinate et emergunt supportare de facultatibus quas habetis prout decuit non possitis nobis humiliter supplicastis ut ecclesiam de Adingham cum capella sua de Salkeld nostre diocesis in qua vos ius habere dinoscimini patronatus vobis ad relevandam vestram indigentiam paterna affectione concedere curaremus Nos igitur devotionis vestre precibus inclinati attendentesque facultates vestras ad supportanda onera predicta plus debito exiliores preces etiam multiplices nobilium domini Roberti de Bruys et Cristiane sponse sue nobis pro parte vestra humiliter et instanter effusas que quidem Cristiana advocationem antedicte ecclesie vobis in sua viduitate intuitu Dei dedit et concessit et per propriam scripturam confirmavit ac alia que asseritis veritate subnixa prefatam ecclesiam cum omnibus suis pertinentiis applicandam usibus vestris auctoritate presentium de gratia vobis concedimus et conferimus speciali eam vobis et successoribus vestris pro nobis et successoribus nostris in usus proprios possidendam perpetuo et habendam eadem auctoritate confirmantes et concedentes etiam ut cedente vel decedente domino Eustachio de Trewyk ipsius nunc rectore possessionem eiusdem auctoritate nostra libere ingredi valeatis assensu nostro vel successorum nostrorum seu aliorum cuiuscumque sint conditionis minime requisito ac in ea per presbiteros idoneos deservire ita quod animarum cura nullatenus negligatur in ipsa iure nichilominus diocesani in aliis que ad ipsam pertinent semper salvo In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum apposuimus Dat apud Rosam v idus Iulii anno gratie mcc octogesimo secundo et pontificatus nostri tertio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter