utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03330200

Charter Number: 03330200
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Presentation
Date: 1290
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Venerabili in Cristo patri domino A Dei gratia Dunelmens episcopo Rad[ulphus] miseratione eiusdem Karln episcopus salutem et continue caritatis in Domino incrementum cum omni obedientia reverentia et honore debitis tanto patri Ad ecclesiam de Roubyr vestre diocesis per resignationem domini Iacobi de Ispan domine nostre illustris regine Angl[ie] nepotis vacantem et ad nostram presentationem spectantem predictum dominum Iacobum vestre care paternitati presentamus per presentes vos rogantes quatinus ipsum ad nostram presentationem divine caritatis intuitu ad dictam ecclesiam admittatis et ipsum rectorem instituatis canonice in eadem Valeat vestra paternitas in filio Virginis gloriose Dat apud Meleburn xii kalendas Decembris anno Domini mcc nonagesimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter