utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03331150

Charter Number: 03331150
Cartulary Title: Carlisle 1133-1292 Volume 30
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1223 - 1246
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus [] Noveritis nos de unanimi assensu et voluntate totius capituli nostri divine pietatis intuitu et pro salute anime nostre et omnium successorum nostrorum dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Holm et monachis [] in liberam puram et perpetuam elemosinam pro nobis et successoribus nostris quod ipsi et homines sui de Neuby quieti sint inperpetuum ab omnibus servitiis consuetudinibus exactionibus et demandis ad nos et successores nostros pertinentibus de terra sua in Neuby preter corvagium et commune auxilium nobis faciendum et preter decem solidos qui debentur domino feodi si forte dicta terra ad manus nostras vel successorum nostrorum devenerit Nos autem dictas donationem concessionem confirmationem ratas et gratas habentes donamus easdem prefate ecclesie et monachis supradictis ex communi assensu capituli nostri pro nobis et successoribus nostris concedimus et confirmamus imperpetuum Ad hec autem paci et quieti dictorum monachorum et hominum suorum de Neuby pio animo providere cupient[es] in posterum dedimus concessimus et confirmavi[mus] eisdem presenti scripto pro nobis et successoribus nostris quod ipsi et homines sui de Neuby quieti sint de omnimodis sectis curie nostre imperpetuum Et ut hec nostra donatio concessio et confirmatio perpetuum robur firmitatis optineat presentem cartam sigilli nostri appositione una cum appositione sigilli capituli nostri roboravimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter