utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03340003

Charter Number: 03340003
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1110 - 1131
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
+ Herveus Dei gratia primus episcopus Elyensis ecclesie omnibus fidem catholicam confitentibus salutem Manifestum sit vobis omnibus me pro amore omnipotentis Dei et sancte Marie perpetue virginis necnon et sancti Petri apostolorum principis et sancte Etheldrythe virginis et omnium sanctorum Dei et pro remedio et salute anime mee monachis eiusdem loci victum et vestitum separatim a rebus episcopalibus ordinasse et sic ordinatum inperpetuum concessisse scilicet ad vestitum hec maneria subscripta Stoke Meltune Cingestune Baldereseie Suthburne Ryscemere Ho cum saca et soca et omnibus consuetudinibus ad ecclesiam de Ely pertinentibus in quinque hundredis et dimidio de Wiclawe ad victum Bercham Winestune Lachingehyde Undeleie Scepeie Fotestorp Stunteneie et in Lyteltedford tres virgas de terra Suttune Witleseie et ecclesiam sancte Marie de Ely cum terra et decimis ad ecclesiam pertinentibus Wivelingeham Harduuic Havocestune Newetune Meldeburne Melrede et duodecim sceppas segetum de filiis Harduuini et unam vaccariam de Bele et quattuor pensas casei de Dereford et triginta milia allecium in Duneuuic et viginti milia anguillarum in Stunteneie et octo pensas salis et vineam unam et que pertinent ad illam et sex piscatores ad piscandum in aquis ubi solebant cum mansionibus eorum et octo servientes cum mansionibus eorum et lig[] solebant habere et super ripam de Bluntesham unum hominem cum mansione una et quinque agris terre ubi ligna possint adunare et octo agros de prato ad luminare ecclesie Winteworda et Tydbrihteseie et apportatus altaris ad operationem ecclesie Hedfelde et Hedham et viginti solidos de ecclesia de Lytelbyri et de Ratendune unoquoque anno et dedicationes totius episcopatus excepta rectitudine archidiaconi et capellanorum episcopi et ad opus ecclesie offerenda que veniunt ad manus episcopi in Ely et omnis apportatus processionum de toto episcopatu in ebdomada Pentecosten His testibus Willelmo archidiacono Gozelino clerico Rodberto capellano Turoldo clerico Salomone clerico Gosfrido stabulario Willelmo Peregrino Osberno de Durclero Wihtgaro Alberto Si quis vero malignitatis spiritu commotus hanc nostram concessionem et donationem infringere contempnere vel abicere voluerit a Deo et ab omnibus sanctis eius sit condempnatus et a nobis in quantum licet excommunicatus et a consortio omnium fidelium separatus nisi resipiscat Fiat Fiat Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter