utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03340006

Charter Number: 03340006
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1109 - 1131
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Herveus Dei gratia Elyensis ecclesie episcopus primus universis ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem Cum Deo disponente cenobium elyense regimini meo foret commissum cenobiique nomine deleto in episcopii dignitatem domni pape Paschalis auctoritate et principis nostri Henrici consensu procerumque suorum consilio commutatum fuisset decrevi necessaria monachorum a rebus episcopalibus separare monachorum quippe necessaria prius per omnem eiusdem cenobii potestatem communiter capiebantur Ego vero si eodem modo in posterum maneret aliquam tali de causa seditionem timens pullulare res monachorum a rebus episcopalibus separatim ordinavi et ad ipsorum necessaria eisdem ad horam assentientibus hec subscripta illos separatim possidere permisi et ut permissa et divisa sunt nisi si quid a posteris meis erga eos liberalius fiat in perpetuum manere concedo Terrarum igitur nomina hec sunt Infra Insulam Suttuna Wicheham Wichefort Wintewrda Tithbrichteseia Witleseia Stunteneia cum xxiii milibus anguillarum que adiacent manerio et omnes apportatus et oblationes altarium matris ecclesie ad sustentandas eiusdem ecclesie necessitates et ecclesia sancte Marie de Ely cum terris et decimis et omnibus rebus ad ipsam ecclesiam pertinentibus et nominatim tota decima de Bertona mea et una vacaria in Bela et Stratham sub hac divisione ut due partes pertineant ad domum hospitalitatis tercia vero ad necessaria monachorum quattuor quoque pensa casei in Dereforda et vi pensa salis in Tirintuna quin etiam ligna in Sumeresham et in Bluntesham sicut melius habuerunt tempore predecessorum meorum et super ripam de Bluntesham una mansura terre cum v acris ubi colligantur ligna et cum viiito acris prati unde pascantur boves qui ligna attrahunt vinea etiam sua in Ely sicut habuerunt antequam ad episcopatum venirem et vi piscatores ad piscandum in aquis ubi solebant cum eorum mansionibus Extra Insulam in Cantebrigesyra Havochestuna Nowetuna Sceldfort Meldeburna Melreda Suafham et xii sceppe frumenti et brasii quas debent heredes Hardwini de Scalariis in Suthfolc Bercham Winestuna Stocha Meltuna Baldreseia Suthburna Bricthwella cum Rixemara socha quoque v hundredorum et dimidii Lachingeia Undeleia Scepeia Fotestorp ad mandatum monachorum et xxx milia allecium de Dunewicho Concedo eis etiam omnes servientes suos de omnibus ministeriis suis ut eos cum suis mansuris libere possideant Permitto preterea ut habeant et libere possideant universa dona que eisdem ante tempus episcopatus mei sive tempore meo data sunt vel in posterum dabuntur sive in terris sive in ecclesiis sive in decimis sive in piscariis sive in denariis sive in quocunque redditu quem eis quilibet fidelium hactenus contulerit sive postmodum collaturus sit Omnia autem prescripta insuper et curiam suam ipsis concedo cum universis libertatibus et consuetudinibus que in terris que mei iuris sunt servantur nichil prorsus excipiens ita ut aliquis posterorum meorum de ipsorum rebus nichil omnino se intromittat nisi quod eosdem cum omnibus possessionibus suis fideliter et indesinenter protegat et manuteneat Si quis vero malignitatis spiritu commotus hanc nostram concessionem et donationem infringere contempnere vel abicere voluerit a Deo et ab omnibus sanctis eius sit condempnatus et a nobis in quantum licet excommunicatus et a consortio omnium fidelium separatus nisi resipiscat Fiat Fiat Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter