utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03340009

Charter Number: 03340009
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1109 - 1131
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus me Herveum Eliensem episcopum dedisse et concessisse Haldewyno qui est serviens in meo pistrino unam mansuram et octodecim acras terre arabilis in Ely et officium pistrini nostri ita quod idem Haldeynus et sequaces sui habeant et percipiant totum brennum de pistrino nostro et quod sint de familia nostra cum duobus equis et duobus garcionibus ad liberationes et robas nostras et quod inveniant in pistrino nostro quatuor fideles pistores qui sciant officium vel plures si necesse fuerit et inveniemus eis cibum et potum vel vadia sua sicut alii de hospitio nostro percipiunt et cum palefridi nostri minuti fuerint vel infirmi predictus Haldeynus vel sequaces sui invenient eis brennum si fuerit in pistrino in prima nocte minutionis secundum dispositionem marescalli nostri et si alias necesse habemus emere brennum ad palefridos nostros habebimus illud brennum pro rationabili precio et si voluerimus facere grossum panem et integrum totum frumentum vel aliud bladum quodcumque simul fundatur ita quod predictus Haldewinus et sequaces sui nichil inde percipiant et respondebunt de summa et pondere panum de qualibet summa secundum assisam hospitii nostri Et quando pistores nostri rengient ad panem rengii faciendum inveniemus eis saccos de coreo ad nostrum rengium portandum Habendam et tenendam dictam mansuram xviii acras terre arabilis et officium pistrini nostri cum omnibus commoditatibus et libertatibus supradictis per servitium quatuor exenniorum panum nobis et successoribus nostris annuatim faciendorum bene et in pace et hereditarie imperpetuum Hiis testibus Iocelino Henrico Hasculpho Radulpho presbitero Nicholao Radulpho Burg[undo] Radulpho Chaneware et teste tota villata
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter